Poem (1572 Pictorum)

image of a written text

Transcription of Inscription:

HIERONYMI COQUI ANVERPI.
PICTORIS ET ECTYPORUM GRAPHICORUM
EXCUSORIS CELEBERRIMI, MANIBUS.

Quæ tibi pollicitus dudum celebrantia Belgas
   Pingendi artifices carmina vanus eram,
En, tua nunc demum post fata, Hieronyme, solvo
   Manibus inferias tristia dona tuis.
Vixisses, maiore forent adspersa lepôre.
   Omnis at, heu, perijt, te pereunte, lepos.
Nam quis amabilior, quis te festivior uno,
   Salsior, aut pariter candidiórve fuit ?
Nec verò statuis iudex, pictísve tabellis,
   Dicere qui precium tam bene posset, erat.
Ergo Coquum non sola suum Volcatia coniux,
   Non solus lacrymis prosequor ipse meum :
Non alij, quibus aut tecum fuit arctior usus,
   Aut Coquus à celebri nomine notus erat.
Ipsa suum passis etiam Pictura capillis
   Ereptum luget te sibi maesta decus.
Quid mirum ?  plus illa tibi, quàm debuit ulli ;
   Nullos dum sumptus, tædia nulla fugis,
Artificum subolem toto procul orbe novellam
  Ut parerent formis ectypa cusa tuis.
Neu te ferre pari, Volcatia, laude, recusent,
   Quos Graphice mecum ducit amore sui,
Maius opus quàm pro sexu dum fortiter audens,
   Antè viro trita vadis et ipsa via,
Semper in æs curans incîdi, semper et edens
   Picturæ cupidis quod placuisse queat.
Corpora vestra igitur mors quæ disiunxit, ut ulla
   Non animos poterit dissociare die :
Sic et coniunctim, numeris, Volcatia, nostris
   Téque, Coquumque mori nescia Fama canet.